1. Quid Dīdō Annae sorōrī fassa est?
2. Cūr Dīdō amōrī repugnābat?
3. Quid Anna sorōrī suae suāsit?
4. Quid fāma nārrābat dē Dīdōne et Aenēā?
5. Quis Aenēam ex Āfricā excēdere iussit?
6. Cūr Aenēās classem clam ōrnāvit?
7. Quōmodo Dīdō cōnsilium Aenēae cognōvit?
8. Quid Aenēās rēgīnae implōrantī respondit?
9. Num Dīdō dicta eius refellit?
10. Quid Dīdō Annam facere iussit?
11. Quae rēs super rogum impositae sunt?
12. Quae fuērunt precēs Dīdōnis extrēmae?
13. Quid vīdit Aenēās ē nāve respiciēns?
14. Cūr plēraeque fēminae in Siciliā relictae sunt?
15. Quō Sibylla Aenēam dūxit?