LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM XLI

PENSVM C

1. Unde Aenēās in Italiam vēnit?

2. Num Aenēās rēgem Latīnum proeliō vīcit?

3. Cūr Turnus Aenēae Latīnōque bellum intulit?

4. Cūr neuter exercitus laetus ex proeliō abiit?

5. Quōmodo Aenēās animōs Aborīginum sibi conciliāvit?

6. Quō rēx Turnus victus cōnfūgit?

7. Quam urbem condidit Ascanius?

8. Quod cognōmen rēgibus Albānīs fuit?

9. Quōmodo Amūlius rēgnō Albānō potītus est?

10. Quem Rēa Silvia patrem geminōrum esse dīxit?

11. Quōmodo gemellī expositī servātī sunt?

12. Cūr Numitor Remum nepōtem suum esse suspicābātur?

13. Quid Rōmulus et Remus fēcērunt cum sē nepōtēs rēgis esse cognōvissent?

14. Ubi Rōmulus urbem condidit?

15. Cūr frātrem suum occīdit?

16. Quōmodo Herculēs bovēs abditās repperit?

17. Quō rītū Rōmulus sacra Herculī fēcit?


Index Pensum 41b Pensum 42a