1. Quae sunt īnsignia imperiī?
2. Quōmodo Rōmulus cīvitātem auxit?
3. Cūr novus populus uxōribus carēbat?
4. Quārē Rōmulus fīnitimōs ad lūdōs vocāvit?
5. Quō rēx victor spolia opīma tulit?
6. Quōmodo Sabīnī arcem Rōmānam cēpērunt?
7. Quārē scūta sua in puellam coniēcērunt?
8. Quid fēcit Rōmulus cum Rōmānī fugerent?
9. Quam ob rem pāx facta est cum Sabīnīs?
10. Cūr Rōmulus Vēiōs expugnāre nōn potuit?
11. Quid accidit cum rēx cōntiōnem mīlitum habēret?
12. Num mīlitēs rēgem in caelum rapī vīdērunt?
13. Quid Proculus Iūlius nārrāvit?
14. Quōmodo novus rēx creātus est?
15. Uter rēx ferōcior fuit, Rōmulusne an Numa?
16. Quōmodo Numa populum bellicōsum temperāvit?