LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM XLV

PENSVM C

1. Cūr ultimus rēx 'Superbus' appellābātur?

2. Quid Tarquinius Latīnīs indīxit?

3. Num Latīnī rēgem patienter exspectābant?

4. Quōmodo Tarquinius Turnum suspectum fēcit?

5. Quārē Sextus Tarquinius Gabiōs trānsfūgit?

6. Quid Tarquinius nūntiō fīliī respondit?

7. Quōmodo Gabiī rēgī Rōmānō trāditī sunt?

8. Quod portentum in rēgiā vīsum est?

9. Quōs Tarquinius Delphōs ad ōrāculum mīsit?

10. Quārē Brūtus stultitiam simulābat?

11. Cūr Brūtus terram ōsculātus est?

12. Quam ob rem Tarquinius Ardeam oppugnāvit?

13. Aerāriumne plēnum erat pecūniae?

14. Quōmodo iuvenēs rēgiī in castrīs tempus terēbant?

15. Quō iuvenēs rēgiī ex castrīs profectī sunt?

16. Quōmodo uxōrēs eōrum tempus terēbant?

17. Quae fuit uxor castissima?

18. Cūr Lucrētia se ipsa interfēcit?

19. Quid Brūtus per sanguinem Lucrētiae iūrāvit?

20. Quī prīmī cōnsulēs fuērunt?


Index Pensum 45b Pensum 46a