1. Quid Gulussa Rōmam nūntiāvit?
2. Quid Catō in senātū suādēbat?
3. Quid fierī placuit antequam bellum indīcerētur?
4. Cūr Carthāginiēnsēs dēditiōne factā rebellāvērunt?
5. Quam fābulam fīnxit Andriscus?
6. Quibus Masinissa rēgnum suum relīquit?
7. Quamobrem Catō Scīpiōnem laudāvit?
8. Quis imperātor Carthāginem expugnāvit?
9. Num uxor Hasdrubalis Rōmānīs sē dēdidit?
10. Cūr Corinthus ā Rōmānīs dīruta est?
11. Quid L. Mummius in triumphō tulit?
12. Quis fuit Viriāthus?
13. Cūr senātus pācem quam Mancīnus cum Numantīnīs fēcerat ratam esse vetuit?
14. Cūr bellum Numantīnum trahēbātur?
15. Quārē Scīpiō iūmenta vēnīre iussit?
16. Quid Scīpiō ēgit XIV annō post Carthāginem dēlētam?
17. Quās lēgēs Ti. Gracchus prōmulgāvit?
18. Num Ti. Gracchus iterum tribūnus creātus est?
19. Quandō Scīpiō mortuus inventus est?
20. Quamobrem suspecta fuit uxor eius?
21. Ā quō C. Gracchus occīsus est?