1. Quae rēs agēbantur in bellō Mithridāticō?
2. Dē quā rē Cicerō prīmum dīcit?
3. Quamobrem Mithridātēs poenam merēbat?
4. Quī imperātōrēs dē Mithridāte iam triumphāverant?
5. Quibus Rōmānī propter sociōs bellum intulērunt?
6. Cūr vectīgālia Asiae māiōra sunt quam cēterārum prōvinciārum?
7. Quī vectīgālia exercent in prōvinciīs Rōmānis?
8. Quid ēgit Lūcullus initiō bellī Mithridāticī?
9. Quās rēs Cicerō silentiō praeterit?
10. Cūr haud difficile est imperātōrem dēligere?
11. Quās rēs in summō imperātōre inesse oportet?
12. Quōmodo Pompēius scientiam reī mīlitāris adeptus erat?
13. Quibus bellīs Pompēius interfuerat?
14. Quid imperātōrēs in prōvinciīs facere cōnsuēvērunt?
15. Cūr Cicerō timidē et pauca dīcit dē fēlīcitāte?