1. Quandō amīcī ad Scīpiōnem convēnērunt?
2. Eratne Scīpiō occupātus eō diē?
3. Quod prōdigium in caelō vīsum erat?
4. Dē quibus rēbus fuit prīma disputātiō?
5. Quōmodo Archimēdēs mōtūs astrōrum dēclārāvit?
6. Cūr Laelius dē rēbus caelestibus disputāre nōluit?
7. Quid tum Laelius Scīpiōnem rogāvit?
8. Quae sunt tria rērum pūblicārum genera?
9. Quod genus Scīpiō optimum esse putābat?
10. Unde incipit Scīpiō dē rē pūblicā Rōmānā disputāns?
11. Quibus rēbus Rōmulus rem pūblicam fīrmāvit?
12. Quōmodo Numa populum ferōcem mītigāvit?
13. Cuius rēgis vitiō rēs pūblica Rōmāna ā bonā in dēterrimam conversa est?
14. Quem Cicerō tyrannō immānī oppōnit?