1. Lupus et canis et ovis bēstiae sunt.
2. Virī et fēminae hominēs sunt.
3. Lupus est bēstia fera; etiam leō bestia fera est.
4. In Āfricā sunt multī leōnēs et aliae ferae [= bēstiae ferae].
5. Piscēs sunt bēstiae quae in aquā natant.
6. Avēs sunt bēstiae quae in āere volant.
7. Aquila est magna avis fera quae parvās avēs capit et ēst.
8. Avis quae volat ālās movet; piscis quī natat caudam movet.
9. Homō quī ambulat pedēs movet.
10. Cum homō ambulat, pedēs moventur.
11. Cum avis in āere volat, ālae moventur.
12. Avis ālās habet, itaque avis volāre potest.
13. Leō volāre nōn potest, quod [= quia] ālās nōn habet.
14. Hominēs, quī pedēs habent, ambulāre possunt.
15. Quī ambulat vestīgia in terrā facit.
16. Nōn sōlum equus, sed etiam asinus hominem vehere potest.
17. Mercurius est deus mercātōrum et nūntius deōrum.
18. Mercātor est homō quī emit et vēndit.