1. Quid puerī in hortō agunt? ... puerī nīdōs quaerunt
2. Quid agit Iūlia? ... Iūlia canit
3. Cūr avēs hortī nōn canunt? ... nōn canunt quia puerōs timent
4. Cūr Mārcus Quīntum vocat? ... ... quia nīdum in arbore reperit
5. Mārcusne in arborem ascendit? ... nōn Mārcus sed Quīntus ascendit
6. Quid est in nīdō ad quem Quīntus ascendit? ... in nīdō sunt quattuor pullī
7. Cūr rāmus tenuis Quīntum sustinēre nōn potest? ... ... quod Quīntus puer crassus est
8. Quid Mārcus perterritus videt? ... Mārcus Quīntum cadere videt
9. Estne mortuus Quīntus? ... puer spīrat, ergō mortuus nōn est
10. Pullīne mortuī sunt? ... mortuī sunt pullī
11. Quid facit Mārcus? ... ad vīllam currit et Iūlium vocat
12. Quō pater currit et quid videt? ... pater ad Quīntum currit et eum oculōs aperīre videt
13. Quō Iūlius fīlium suum portat? ... fīlium in vīllam portat
14. Quid videt Aemilia? ... puerum ā Iūliō portārī videt