1. Magnum flūmen est Nīlus.
2. Ōceanus Atlanticus magnum mare est.
3. Piscēs nōn in terrā, sed in aquā vīvunt.
4. Cum homō spīrat, anima in pulmōnēs intrat et rūrsus exit.
5. Anima est āēr quī in pulmōnēs dūcitur.
6. Quī spīrat vīvus est, quī nōn spīrat est mortuus.
7. Sine animā et cibō nēmō vīvere potest.
8. Spīrāre et ēsse hominibus necesse est.
9. Hominēs et bēstiae animālia sunt.
10. Avēs in arboribus nīdōs faciunt.
11. Nīdī sunt inter rāmōs et folia arborum.
12. In nīdīs sunt ōva aut pullī.
13. Avēs ōva pariunt, ex quibus pullī exeunt.
14. Ovis nōn ōva, sed pullōs vīvōs parit.
15. Fēminae quae pecūniam facere volunt ōrnāmenta sua vēndunt.