1. Nīlus magnum flūmen est.
2. Nīlus et Rhēnus magna flūmina sunt.
3. Mārcus et Quīntus in parvō flūmine natant.
4. Puerī in aquā flūminis natant.
5. Parva flūmina magnō flūminī aquam dant.
6. Ōceanus magnum mare est.
7. Inter Eurōpam et Āfricam multa maria sunt.
8. In Ōceanō et in cēterīs maribus multī sunt piscēs.
9. In flūminibus quoque magnus numerus piscium est.
10. Nēmō piscēs marium et flūminum numerāre potest.
11. Piscēs sunt animālia quae vīvunt in marī.
12. Leō est animal quod in terrā vīvit.
13. Magnus numerus animālium in terrā vīvunt.
14. Parva animālia ā magnīs animālibus eduntur.