LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM X

Exercitium 8

1. Iūlia cum puerīs lūdere vult, neque iī cum puellā lūdere volunt.

2. Puerī Iūliam canere [= cantāre] audiunt.

3. Iūlia vōcem pulchram habet: vōx Iūliae pulchra est.

4. Avēs perterritae sunt neque canunt; puerī enim [= nam puerī] nīdōs quaerunt.

5. Avēs perterritae inter folia arborum sē occultant.

6. Quīntus in arborem ascendit ; Mārcus eum aspicit neque ipse in arborem ascendere audet.

7. Nōn crassus, sed tenuis est rāmus quō nīdus sustinētur.

8. Rāmus tenuis puerum crassum sustinēre nōn potest.

9. Quīntus ad terram cadit.

10. Puer spīrat; ergō vīvit, nam quī spīrat mortuus esse nōn potest.

11. Pater fīlium in vīllam portat et in lectō pōnit.


Index Cap. 10 Ecercitium 7 Cap. 10 Exercitium 9