1. Cūr medicus Quīntum oculōs claudere iubet? ... ... quia puer cultrum medicī timet
2. Quid Aemilia tenet sub bracchiō Quīntī? ... pōculum sub bracchiō eius tenet
3. Quid facit medicus? ... medicus vēnam aperit
4. Cūr Quīntus horret? ... ... quia sanguinem fluere sentit
5. Cūr nōn potest movēre bracchium? ... ... quod pater bracchium eius tenet
6. Quid dē bracchiō in pōculum fluit? ... sanguis in pōculum fluit
7. Cūr Syra putat Quīntum esse mortuum? ... ... quia puer oculōs nōn aperit
8. Quō medicus manum appōnit et quid sentit? ... manum super pectus puerī appōnit et cor eius palpitāre sentit
9. Quid dīcit medicus? ... medicus 'puerum spīrāre et cor eius palpitāre' dīcit
10. Cūr Syra gaudet? ... Syra puerum vīvere gaudet
11. Quid Aemilia dē bracchiō Quīntī dēterget? ... sanguinem dē bracchiō dēterget
12. Quid dīcit Quīntus? ... Quīntus 'bracchium dolēre' dīcit
13. Quid Aemilia Syram arcessere iubet? ... Syram aquam arcessere iubet
14. Cui Aemilia aquam dat? ... Aemilia Quīntō aquam dat
15. Cūr Quīntus medicum abesse gaudet? ... ... quia medicum horret