Exemplum: Medicus 'Quīntum dormīre' dīcit: 'Quīntus dormit.'
1. 'Quīntum' nōn nōminātīvus, sed accūsātīvus est; 'dormīre' nōn indicātīvus, sed īnfīnītīvus est.
2. 'Quīntum dormīre' est accūsātīvus cum īnfīnītīvō.
3. Accūsātīvus cum īnfīnītīvō pōnitur apud haec verba: iubēre, vidēre, audīre, sentīre, dīcere, putāre, gaudēre, necesse est, cētera.
4. Mārcus Quīntum in arborem ascendere iubet :'In arborem ascende, Quīnte!'
5. Quīntus in terrā iacet nec sē movet; itaque Mārcus eum mortuum esse putat.
6. Mārcus clāmat. Iūlius Mārcum clāmāre audit et accurrere videt.
7. Mārcus: 'Quīntus mortuus est.' Mārcus dīcit 'Quīntum mortuum esse.'
8. Pater manum in pectus fīliī impōnit et cor eius palpitāre sentit.
9. Iūlius laetus est: pater fīlium vīvere gaudet.
10. Quīntus ambulāre nōn potest, ergō necesse est eum ā Iūliō portārī.