1. In corpore hūmānō sunt quattuor membra: duo bracchia et duo crūra.
2. In bracchiō manus est, in crūre pēs.
3, In capite sunt duo oculī, duae aurēs, ūnus nāsus, ūnum ōs.
4. Ōs est inter duo labra; in ōre sunt dentēs et lingua.
5. Lingua et labra rubra sunt ut rosae.
6. Suprā oculōs frōns est, īnfrā oculōs sunt genae.
7. Super caput capillus est.
8. Capillus virōrum nōn tam longus est quam fēminārum.
9. Quī oculōs bonōs habet bene videt.
10. Quī oculōs malōs habet male videt.
11. Īnfrā collum est pectus, in quō cor et pulmōnēs sunt.
12. In corde est sanguis, cuius color ruber est.
13. Sanguis per vēnās ad cor fluit.
14. Īnfrā pulmōnēs est venter, in quō cibus est.
15. Cor, pulmōnēs, iecur, venter sunt viscera hūmāna.
16. Quī ventrem malum habet nōn est sānus, sed aeger.
17. Medicus est vir quī hominēs aegrōs sānat [= sānōs facit].
18. Aemilia apud lectum Quīntī sedet.
19. Syra quoque adest, neque ea sedet, sed stat.
20. Māter fīliō suō aquam in pōculō dat atque [= et] fīlius aquam bibit.