LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XI

Exercitium 3

1. Quot membra sunt in corpore hūmānō? ... in corpore hūmānō sunt quattuor membra

2. Quid est in bracchiō? ... in bracchiō manus est

3. In crūre quid est? ... in crūre est pēs

4. Quot aurēs et quot oculī sunt in capite? ... duae aurēs et duo oculī

5. Quid est in ōre? ... in ōre sunt dentēs et lingua

6. Cūr Syra male audit? ... ... quia aurēs malās habet

7. Ubi sunt pulmōnēs? ... pulmōnēs sunt in pectore

8. In corde et in vēnīs quid est? ... in corde et in vēnīs sanguis est

9. Quī color est sanguinis? ... color sanguinis est ruber

10. In ventre quid est? ... in ventre est cibus

11. Quid est medicus? ... est vir quī hominēs aegrōs sānat

12. Estne sānus Quīntus? ... Quīntus nōn sānus sed aeger est

13. Estne sōlus in cubiculō suō? ... sōlus nōn est, māter cum eō est

14. Ubi sedet Aemilia? ... Aemilia apud lectum sedet

15. Sedetne Syra? Syra stat, nōn sedet

16. Quid māter fīliō aegrō dat? ... māter fīliō aegrō mālum dat

17. Cūr Quīntus mālum nōn ēst? ... ... quod mālum ēsse nōn potest


Index Cap. 11 Ecercitium 2 Cap. 11 Exercitium 4