LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XI

Exercitium 8

1. Iūlia bene canit, sed Mārcus eam male canere putat.

2. Quīntus mortuus nōn est, sed Syra putat Quīntum mortuum esse.

3. Iūlius et Aemilia medicum stultum esse putant.

4. Quīntus oculōs claudit neque dormit; Aemilia Quīntum oculōs claudere videt et eum dormīre putat.

5. Dāvus Mēdum putat nummōs Iūliī habēre.

6. Mēdus pretium ānulī nimis magnum esse putat.

7. Lȳdia putat ānulum gemmātum pulchrum esse.

8. Puerī nāsum Iūliae foedum esse putant atque dīcunt!

9. Via longa nōn est, sed servī quī lectīcam portant viam longam esse putant.

10. Rōmānī deum Neptūnum in marī vīvere putant; Mercurium autem putant inter caelum et terram volāre.


Index Cap. 11 Ecercitium 7 Cap. 11 Exercitium 9