1. Servus Iūliī Tūsculum it atque medicum arcessit.
2. Servus cum medicō ad vīllam revenit [= rūrsus venit].
3. Medicus interrogat: 'Quis aegrōtat [= aeger est]?'
4. Medicus linguam Quīntī spectat [= aspicit].
5. Medicus digitum in pedem puerī impōnit: medicus pedem eius tangit.
6. Quīntus digitum medicī in pede suō sentit.
7. Quīntus: 'Ei! Pēs dolet!' Quīntus 'pedem dolēre' dīcit.
8. Medicus puerum oculōs claudere iubet, et cultrum sūmit.
9. Medicus cultrum ad bracchium Quīntī appōnit.
10. Puer sanguinem dē bracchiō fluere sentit; capillī horrent, cor palpitat.
11. Quīntus quiētus iacet nec [= neque] oculōs aperit; itaque Syra eum mortuum esse putat.
12. Māter gaudet [= laeta est] quod fīlius vīvit.
13. Aemilia sanguinem dē bracchiō Quīntī dēterget.
14. Iūlius: 'Iam fīlius noster [= meus et tuus] nōn modo [= sōlum] pede, sed etiam bracchiō aeger est.'