1. Mīlitēs pīlīs et gladiīs pugnant.
2. Puerī nōn armīs, sed pugnīs pugnant.
3. Eques est mīles quī ex equō pugnat.
4. Aemilius nōn eques, sed pedes est.
5. Gladius quī ā pedite fertur nōn est longus et gravis, sed brevis et levis.
6. Gladius brevis nōn gravis, sed levis est.
7. Pedes hastam longam et gravem ferre [= portāre] nōn potest.
8. Graecī et Rōmānī nōn sunt hominēs barbarī ut Germānī ac [= atque] Britannī, quī Germāniam et Britanniam incolunt.
9. Prōvincia est pars imperiī Rōmānī.
10. Dānuvius flūmen Germāniam ab imperiō Rōmānō dīvidit.
11. Dānuvius est fīnis imperiī Rōmānī.
12. Graecia patria Graecōrum est.
13. Rōmānī contrā Germānōs pugnant; Germānī enim hostēs Rōmānōrum sunt, ac bellum est inter Rōmānōs et Germānōs.
14. Hostēs exercitum Rōmānum metuunt [= timent].
15. Quī exercituī imperat dux exercitūs est.
16. Hispānī, quī in exercitū Rōmānō mīlitant [= mīlitēs sunt], nōn modo gladiōs et pīla, sed etiam arcūs sagittāsque ferunt.