LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XII

Exercitium 16

1. Ubi habitant mīlitēs Rōmānī? ... mīlitēs in castrīs habitant

2. Ubi sunt castra in quibus Aemilius habitat? ... castra eius sunt prope fīnem imperiī Rōmānī

3. Cūr nūllī puerī in castrīs habitant? ... ... quia puerī mīlitāre nōn possunt

4. Quid est circum castra Rōmāna? ... circum castra est vāllum et fossa

5. Quam altum et quam longum est vāllum castrōrum? ... vāllum est decem pedēs altum et duo mīlia passuum longum

6. Quot portae in castra dūcunt? ... duae portae in castra dūcunt

7. Quam lāta via est inter duās portās? ... ea via centum pedēs lāta est

8. Cum castra oppugnantur, quid agunt Rōmānī? ... Rōmānī castra dēfendunt

9. Quibus armīs vāllum dēfenditur? ... vāllum pīlīs et gladiīs dēfenditur

10. Quid facit mīles fortis quī ab hoste petitur? ... mīles fortis sē dēfendit et impetum in hostem facit

11. Quō fugiunt Germānī? ... Germānī in silvās fugiunt

12. Cūr pīla Germānōrum procul iacī nōn possunt? ... ... quod nimis longa et gravia sunt

13. Cūr Germānia ā Rōmānīs nōn expugnātur? ... nōn modo armīs, sed etiam flūminibus et montibus dēfenditur Germānia

14. Num Rōma ab hostibus expugnārī potest? ... Rōma ab hostibus expugnārī nōn potest


Index Cap. 12 Ecercitium 15 Cap. 12 Exercitium 17