LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XII

Exercitium 3

1. Mārcō et Quīntō ūna soror est: Iūlia.

2. Iūliae duo frātrēs sunt: Mārcus et Quīntus.

3. Frāter Aemiliae, cui nōmen est 'Aemilius', avunculus līberōrum est.

4. 'Pūblius' praenōmen est; alia praenōmina sunt 'Lūcius', 'Mārcus', 'Quīntus', 'Sextus', 'Titus'.

5. 'Paulus' nōn praenōmen, sed cognōmen est.

6. Aemilia trīstis est quod frāter eius procul ab eā abest.

7. Līberī: 'Ubi est avunculus noster?' Iūlius: 'Avunculus vester est in Germāniā.'

8. Mīles Rōmānus pīlum et gladium et scūtum fert [= portat].

9. Scūtum et gladius et pīlum sunt arma mīlitis Rōmānī.

10. Mīles est vir armātus [= quī arma fert].


Index Cap. 12 Ecercitium 2 Cap. 12 Exercitium 4