LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XII

Exercitium 4

1. Quis est frāter Mārcī? ... Quīntus est frāter Mārcī

2. Quae soror Mārcī est? ... soror Mārcī est Iūlia

3. Quot frātrēs sunt Iūliae? ... Iūliae duo frātrēs sunt

4. Mārcō quot sorōrēs sunt? ... Mārcō ūna soror est

5. Quot fīliī et quot fīliae Iūliō sunt? ... Iūliō sunt duo fīliī et ūna fīlia

6. Quod nōmen est fīliae? ... Fīliae nōmen est Iūlia

7. Fīliīs quae nōmina sunt? ... fīliīs nōmina sunt Mārcus et Quīntus

8. Quod nōmen mātrī est? ... mātrī nōmen est Aemilia

9. Quod cognōmen est Iūliō? ... eī cognōmen est Balbus

10. Num 'Quīntus' cognōmen est? ... 'Quīntus' nōn cognōmen, sed praenōmen est

11. Quot nōmina virō Rōmanō sunt? ... virō Rōmānō tria nōmina sunt

12. Quid est praenōmen? ... praenōmen est nōmen prīmum

13. Quis est avunculus Mārcī? ... Aemilius avunculus Mārcī est

14. Quot frātrēs sunt Aemiliae? ... Aemiliae ūnus frāter est

15. Cūr Aemilia trīstis est? ... trīstis est quod frāter eius abest

16. Ubi est frāter Aemiliae? ... frāter eius in Germāniā est

17. Estne Aemilius mercātor Rōmānus? ... nōn mercātor, sed mīles est

18. Quid mīles Rōmānus fert? ... mīles Rōmānus arma fert


Index Cap. 12 Ecercitium 3 Cap. 12 Exercitium 5