LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XIII

Exercitium 11

1. Estne Quīntus in cubiculō suō? ... Quīntus in cubiculō suō est

2. Estne obscūrum cubiculum Quīntī? ... obscūrum nōn est, lūce sōlis illūstrātur cubiculum

3. Cūr Aemilia fenestram claudit? ... ... quod sōl lūcet et āēr calidus est

4 Cūr Quīntus hōrās longās esse putat? ... ... quia tōtum diem in lectō iacet

5 Quod tempus est annī? ... vēr est

6. Ā quō nōminātur mēnsis Iūlius? ... mēnsis Iūlius nōminātur ā Iūliō Caesare

7. Quod nōmen eī mēnsī erat ante tempus Caesaris? ... tunc eī mēnsī nōmen erat Quīntīlis

8. Num Iūlius vel Quīntīlis mēnsis quīntus est? ... nōn quīntus sed septimus est mēnsis Iūlius

9. Cūr Quīntus dormīre nōn potest? ... ... quia aeger est et pēs dolet

10. Ubi sōl lūcet cum nox est in Italiā? ... nocte sōl in aliīs terrīs lūcet

11. Quandō hominēs dormiunt? ... hominēs dormiunt nocte

12. Quae urbs est caput imperiī Rōmānī? ... caput imperiī est urbs Rōma


Index Cap. 13 Ecercitium 10 Cap. 13 Exercitium 12