LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XIII

Exercitium 2

1. Annus dīviditur in duodecim mēnsēs.

2. Iānuārius mēnsis annī prīmus est.

3. December est mēnsis annī postrēmus.

4. In annō sunt trecentī sexāgintā quīnque [CCCLXV] diēs.

5. Saeculum est centum annī; duo saecula sunt ducentī [CC] annī.

6. Centum annī vel saeculum est longum tempus.

7. Mēnsis Iānuārius ā deō Iānō nōminātur [= nōmen habet].

8. Iānus est deus Rōmānus cui duae faciēs sunt.

9. Tempore antīquō Mārtius mēnsis prīmus erat.

10. Tunc [= illō tempore] Octōber mēnsis octāvus erat.

11. Nunc autem Iānuārius est mēnsis prīmus; Octōber igitur [= ergō Octōber] mēnsis decimus est.

12. Februārius duodētrīgintā [XXVIII] aut ūndētrīgintā [XXIX] diēs habet.

13. Cēterī ūndecim [XI] mēnsēs longiōrēs sunt.

14. Aprīlis trīgintā [XXX] diēs habet; item Iūnius XXX diēs habet.

15. Sex mēnsēs sunt dīmidia pars annī.

16. Prīma pars diēī est māne.

17. Diēs est tempus ā māne ad vesperum.

18. Nox est tempus ā vesperō ad māne.

19. Māne est initium diēī, vesper fīnis diēī est.

20. Diēs in duodecim hōrās dīviditur.

21. Hōra sexta, quae merīdiēs nōminātur, diem dīvidit in duās aequās partēs.


Index Cap. 13 Ecercitium 1 Cap. 13 Exercitium 3