LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XIII

Exercitium 3

1. Quot mēnsēs sunt in annō? ... in annō sunt duodecim mēnsēs

2. Quī mēnsis annī prīmus est? ... Iānuārius est mēnsis annī prīmus

3. Quis est mēnsis annī postrēmus? ... mēnsis postrēmus est December

4. Quot diēs habet annus? ... annus CCCLXV diēs habet

5. Num homō ducentōs annōs vīvere potest? ... nēmō ducentōs annōs vīvere potest

6. Ā quō nōminātur mēnsis Iānuārius? ... Iānuārius ā deō Iānō nōminātur

7. Quot oculōs et quot ōra habet deus Iānus? ... quattuor oculōs et duo ōra habet

8. Cūr mēnsis nōnus September nōminātur? ... ... quia antīquīs temporibus Mārtius mēnsis prīmus erat

9. Quot diēs habet mēnsis September? ... September trīgintā diēs habet

10. Quam longus est mēnsis Octōber? ... ūnum et trīgintā diēs longus est

11. Estne mēnsis Februārius longior quam Mārtius? ... Februārius brevior est quam Mārtius

12. Quae est pars diēī postrēma? ... pars diēī postrēma est vesper

13. In quot hōrās dīviditur diēs? ... diēs in duodecim hōrās dīviditur

14. Quot mēnsēs sunt dīmidia pars annī? ... sex mēnsēs


Index Cap. 13 Ecercitium 2 Cap. 13 Exercitium 4