1. Nōn sōl, sed lūna et stēllae lūcent nocte.
2. Lūx lūnae ā sōle venit; itaque lūna nōn tam clāra est quam sōl.
3. Sōl terram et lūnam lūce suā illūstrat.
4. Nōn tōta lūna lūce sōlis illūstrātur; ea pars lūnae quae nōn illūstrātur obscūra est.
5. Cum lūna nova est, exigua [= parva] pars eius vidētur.
6. Lūna dīmidia fōrmam habet litterae D.
7. Diēs mēnsis I dīcitur kalendae, V aut VII nōnae, XIII aut XV īdūs.
8. A. d. VIII kal. Apr. et a. d. VIII kal. Oct. aequinoctia dīcuntur, nam iīs diēbus nox aequa est atque/ac diēs.
9. Tempora annī sunt vēr, aestās, autumnus, hiems.
10. Vēr ā Mārtiō, autumnus ā Septembrī incipit [= initium facit].
11. Aestās nōn tempus frīgidum, sed tempus calidum est.
12. Eō tempore multī Rōmānī urbem [: Rōmam] relinquunt.
13. Hieme nōn sōlum imber, sed etiam nix dē nūbibus cadit.
14. Hieme lacūs Germāniae glaciē operiuntur.
15. Germānī puerī super glaciem lacuum lūdunt.