1. Cūr Mārcus quiētus in lectō suō cubat? ... ... quia bene dormit
2. Cūr alter puer vigilat nec dormīre potest? ... ... quod pēs eī dolet
3. Uter ē duōbus puerīs aegrōtat? ... Quīntus est puer quī aegrōtat
4. Pēsne sōlum dolet Quīntō? ... nōn sōlum pēs, sed etiam caput et bracchium dolet
5. Suntne magna cubicula puerōrum? ... cubicula eōrum parva sunt
6. Uter puer fenestrā apertā dormit? ... Mārcus fenestrā apertā dormit
7. Quid per fenestram apertam intrat? ... āēr frīgidus per fenestram intrat
8. Cūr fenestra Quīntī clausa est? ... ... quia puer aegrōtat
9 . Quid audit Quīntus? ... Quīntus gallum canentem audit
10. Cūr Mārcus gallum nōn audit? ... is gallum nōn audit quia dormit
11. Quid gallus canēns salūtat? ... gallus canēns novum diem salūtat
12. Quem vocat Quīntus? ... Quīntus Dāvum vocat
13. Quōmodo sē habet pēs Quīntī hodiē? ... pēs eius male sē habet
14. Cūr Quīntus noctem longam esse putat? ... quia tōtam noctem vigilat
15. Quid Dāvus puerō aegrō dat? ... Dāvus eī aquam dat