LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XIV

Exercitium 5

1. Iam hōra prīma est, sed Mārcus adhūc dormit.

2. Servus clāmāns puerum dormientem excitat.

3. Mārcus ē lectō surgit ac servum aquam afferre iubet.

4. Servus eī aquam affert et Mārcus manūs lavat.

5. Iam manūs eius nōn sordidae, sed pūrae sunt.

6. Mārcus prīmum manūs, deinde faciem lavat.

7. Dāvus eum caput tōtum in aquam mergere iubet.

8. Māne [= hōrā prīmā] puer manūs et faciem aquā frīgidā lavat.

9. Quīntus, quī ante Mārcum surgere solet, hodiē nōn surgit, quod pēs et caput eī dolet.

10. 'Mihi quoque caput dolet' inquit Mārcus, et Dāvus 'Tibi caput nōn dolet!' inquit.

11. Mārcus frīget, quia āēr frīgidus est et corpus eius nūdum est.

12. Tunica et toga sunt vestīmenta Mārcī.

13. Mārcus vestīmenta sua ā servō poscit: 'Dā mihi tunicam et togam, Dāve! Vestī mē!'

14. Mārcus prīmum tunicam, deinde togam induit.


Index Cap. 14 Ecercitium 4 Cap. 14 Exercitium 6