LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XIV

Exercitium 6

1. Quō it Dāvus Quīntum relinquēns? ... Dāvus ad Mārcum adit

2. Vigilatne Mārcus? ... Mārcus dormit, nōn vigilat

3. Quōmodo Dāvus puerum excitat? ... Dāvus magnā vōce clāmat

4. Quid Mārcus Dāvum afferre iubet? ... Mārcus eum aquam afferre iubet

5. Estne calida aqua quam Dāvus affert? ... aqua nōn calida, sed frīgida est

6. Quid Mārcus prīmum lavat? ... Mārcus prīmum manūs lavat

7. Tōtumne corpus lavat Mārcus? ... faciem et manūs sōlum lavat

8. Estne frīgida aqua quā Rōmānī post merīdiem lavantur? ... post merīdiem Rōmānī aquā calidā lavantur

9. Cūr nōn surgit Quīntus? ... nōn surgit quia pede aegrōtat

10. Doletne caput Mārcō? ... Mārcō caput nōn dolet

11. Cūr Mārcus frīget? ... Mārcus frīget quod nūdus est

12. Quid Mārcus ā Dāvō poscit? ... vestīmenta sua ā servō poscit

13. Quae sunt vestīmenta Mārcī? ... vestīmenta sunt tunica et toga

14. Num Dāvus Mārcum vestit? ... Mārcus ipse sē vestit


Index Cap. 14 Ecercitium 5 Cap. 14 Exercitium 7