1. Sine pecūniā nūlla rēs [= nihil] emī potest.
2. Mēdus Lȳdiae rem pulchram emit.
3. Pretium eius reī est centum sēstertiī.
4. Eī reī nōmen est 'ānulus gemmātus'.
5. Eā rē ōrnātur digitus.
6. In tabernīs Rōmānīs multae rēs emī possunt.
7. Quī magnam pecūniam habet multās rēs emere potest.
8. Magnus est numerus eārum rērum quae Rōmae emī possunt.
9. Vīlla Iūliī multīs rēbus pulchrīs ōrnātur.