1. Quō it Mārcus? ... Mārcus ad lūdum it
2. Quis est Diodōrus? ... Diodōrus est lūdī magister
3. Cūr Mārcus magistrum suum metuit? ... ... quia magister eius sevērus est
4. Quōmodo magister discipulōs improbōs pūnit? ... magister discipulōs virgā verberat
5. Cui discipulī pārent? ... discipulī magistrō suō pārent
6. Quis discipulus prīmus ad lūdum advenit? ... Sextus prīmus advenit
7. Quid facit Sextus cum magister intrat? ... Sextus ē sellā surgit
8. Cūr īrātus est magister? ... ... quod cēterī puerī nōndum adsunt
9. Estne Sextus discipulus improbus? ... Sextus discipulus probus est
10. Quid facit Titus antequam lūdum intrat? ... Titus iānuam pulsat
11. Quid magister eum facere iubet? ... magister eum cōnsīdere iubet
12. Cūr Titus librum suum nōn habet? ... ... quia Mārcus eius librum habet
13. Tūne magister/magistra an discipulus/discipula es? ... discipulus/a sum