1. Lēander saccum portat; item Syrus saccum portat.
2. Dāvus et Ursus lectīcam cum dominō portant.
3. Lēander: 'Saccus quem tū portās, Syre, levior est quam is quem ego portō.'
4. Dāvus: 'Saccī quōs vōs portātis, Syre et Lēander, leviōrēs sunt quam lectīca quam nōs portāmus.'
5. Iūlia canit. Puerī nōn canunt, sed rīdent, quod Iūliam canere audiunt, nam puerī eam male canere putant.
6. Iūlia: 'Cūr vōs rīdētis, puerī, cum mē canere audītis? Nōnne mē bene canere putātis?'
7. Mārcus: 'Nōs rīdēmus cum tē canere audīmus, Iūlia, quia tē male canere putāmus!'
8. Quīntus: 'Ego nōn rīdeō cum tē canere audiō.'
9. Iūlia: 'Audīsne, Mārce? Quīntus nōn rīdet cum mē canere audit. Cūr tū nōn rīdēs, Quīnte? Tūne mē bene canere putās?'
10. Quīntus: 'Ego putō tē vōcem satis pulchram habēre. Nōn male canis, ut parva puella.'
11. Iūlia: 'Ego bene canō, at vōs male canitis!'
12. Quīntus: 'Nōn male canimus, ut magnī puerī!'