LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XV

Exercitium 5

1. Mārcus (ad Sextum et Titum): 'Vōs magistrum nōn salūtātis...'

2. Sextus et Titus: 'Id vērum nōn est: nōs magistrum salūtāmus.'

3. Magister: 'Vērum dīcitis. Quod Mārcus dīcit vērum nōn est.'

4. Magister īrātus tergum Mārcī verberat.

5. Tergum est pars corporis posterior.

6. Mārcus nōn lacrimat, neque enim lacrimāre puerō Rōmānō convenit.

7. Magister eum verberāre dēsinit [<> incipit], atque puer ad sellam suam redit.

8. Quid [= cūr] Mārcus nōn cōnsīdit? Nōn cōnsīdit, quia pars tergī īnferior eī dolet.

9. Quīntus nōn in ludō, sed domī est.

10. Mārcus: 'Quīntus dīcit 'sē aegrum esse'.'

11. Magister: 'Sī frāter tuus aeger est, in lūdum īre nōn potest.'

12. Magister Mārcum Titō tabulam reddere iubet.

13. Magister: 'Necesse est tē pūnīre, nisi tabulam nunc reddis Titō!'


Index Cap. 15 Ecercitium 4 Cap. 15 Exercitium 6