LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XV

Exercitium 6

1. Quis discipulus postrēmus advenit? ... Mārcus postrēmus advenit

2. Mārcusne magistrum salūtat? ... Mārcus magistrum nōn salūtat

3. Cūr magister Mārcum verberat? ... ... quod discipulus improbus est

4. Cūr Mārcus nōn lacrimat? ... ... quia puerō nōn convenit lacrimāre

5. Quō magister puerum redīre iubet? ... eum ad sellam suam redīre iubet

6. Cūr Mārcus nōn cōnsīdit? ... ... quia eī dolet pars tergī īnferior

7. Quid est tergum? ... tergum est pars corporis posterior

8. Ubi est frāter Mārcī? ... frāter eius domī est in lectō

9. Cūr Quīntus in lūdum īre nōn potest? ... ... quia aegrōtat

10. Quid magister puerōs iubet? ... magister eōs librōs aperīre iubet

11. Cūr Mārcus librum Titī habet? ... ... quod Titus mālum Mārcī habet

12. Cūr Titus nōn potest mālum reddere Mārcō? ... ... quia mālum in ventre Titī est


Index Cap. 15 Ecercitium 5 Cap. 15 Exercitium 7