LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XV

Exercitium 7

1. Dāvus et Ursus, quī dominum vehunt, iam fessī sunt.

2. Syrus et Lēander saccōs vehunt; iī nōndum fessī sunt.

3. Dāvus: 'Nōs fessī sumus. Nōnne vōs fessī estis, Syre et Lēander?'

4. Syrus: 'Nōs fessī nōn sumus. Cūr vōs fessī estis, Dāve et Urse?'

5. Ursus: 'Nōs fessī sumus, quia dominus gravis est.'

6. Dāvus: 'St! Dominus dormit; is quoque fessus est.'

7. Ursus: 'Is quī vehitur fessus esse nōn potest.'

8. Servī, quī dominum portāre iam nōn possunt, lectīcam in viā pōnunt. Dominus excitātur.

9. Iūlius: 'Cūr hīc consistimus? Ubi sumus?'

10. Dāvus: 'In monte sumus. Iam tē portāre nōn possumus, domine.'

11. Iūlius: 'Quid mē portāre nōn potestis?'

12. Dāvus: 'Tē portāre nōn possumus, quia nimis gravis es.'

13. Iūlius: 'Ego gravis nōn sum, nec lectīca gravis est.'

14. Ursus: 'Sine tē lectīca gravis nōn est. Tūne apud lectīcam ambulāre potes?'

15. Iūlius: 'Fessus sum: ambulāre nōn possum.'

16. Dāvus: 'Tū nōn tam fessus es quam nōs sumus.'

17. Iūlius: 'Vērum dīcis: ego nōn tam fessus sum quam vōs estis, sed ego dominus sum, vōs servī estis!'


Index Cap. 15 Ecercitium 6 Cap. 15 Exercitium 8