LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XVI

Exercitium 1

1. Italia inter duo maria interest.

2. Id mare quod suprā Italiam situm est 'mare Superum' sīve [= vel] 'mare Hadriāticum' appellātur [= nōminātur].

3. Īnfrā Italiam situm est mare Īnferum sīve Tūscum.

4. In Tiberī flūmine nōn multum, sed paulum aquae est.

5. Itaque magnae nāvēs Rōmam adīre nōn possunt.

6. Ōstia est oppidum maritimum quod magnum portum habet.

7. In ōrā maritimā multī sunt portūs.

8. Ōs flūminis est locus quō flūmen in mare īnfluit.

9. Rēs quās mercātōrēs emunt ac vēndunt 'mercēs' dīcuntur.

10. Cum nūllus ventus flat, mare tranquillum est.

11. Cum magnus ventus flat, mare turbidum est.

12. Tempestās est magnus ventus.

13. Tempestās mare turbat atque altōs flūctūs facit, quī nāvem aquā implēre possunt.

14. Nāvis quae aquā implētur in mare mergitur cum nautīs.

15. Itaque nautae tempestātēs metuunt nec marī turbidō nāvigāre volunt.

16. Is quī nāvigāre vult ventum secundum opperītur [= exspectat].

17. Ventus secundus est ventus quī ā tergō flat.

18. Ventō secundō nāvēs ē portū ēgrediuntur [= exeunt].

19. Vēla nāvium ventō implentur.


Index Cap. 15 Ecercitium 10 Cap. 16 Exercitium 2