LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XVI

Exercitium 11

1. Quid Mēdus in occidente videt? ... nūbēs ātrās videt

2. Quid gubernātor opperītur? ... gubernātor tempestātem opperītur

3. Cūr Neptūnum invocant nautae? ... ... quia Neptūnus deus maris est

4. Cūr nāvis gubernārī vix potest? ... ... quod magna tempestās mare turbat

5. Quid nautae ē nāve hauriunt? ... nautae aquam ē nāve hauriunt

6. Cūr mercēs in mare iaciuntur? ... ... quod nāvis nimis gravis est

7. Ubi est mercātor cuius mercēs iaciuntur? ... mercātor ipse quoque nāve vehitur

8. Quem dominum Lȳdia invocat? ... Lȳdia Iēsum Chrīstum invocat

9. Quid tum agit Mēdus? ... Mēdus Lȳdiam interrogat

10. Cūr Mēdus loquī nōn potest? ... ... quia ōs eius aquā implētur

11. Cūr nautae aquam haurīre dēsinunt? ... ... quod ventus cadit

12. Mergiturne nāvis? ... nāvis servātur, nōn mergitur


Index Cap. 16 Ecercitium 10 Cap. 16 Exercitium 12