LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XVI

Exercitium 2

1. Inter quae maria sita est Italia? ... Italia inter maria Superum et Īnferum sita est

2. Cūr magnae nāvēs Rōmam adīre nōn possunt? ... ... quia Tiberis parvum flūmen est

3. Ubi sita est Ōstia? ... Ōstia sita est ad ōstium Tiberis

4. Quid dīcitur locus quō flūmen in mare īnfluit? ... 'ōstium' flūminis dīcitur

5. In quod mare Tiberis īnfluit? ... Tiberis in mare Īnferum īnfluit

6. Ubi sita sunt oppida Brundisium, Puteolī, Genua? ... in ōrā maritimā sita sunt

7. Quid est portus? ... portus est locus quō nāvēs ad terram adīre possunt

8. Quōmodo mercēs ex Āfricā in Italiam vehuntur? ... nāvibus mercēs ex Āfricā in Italiam vehuntur

9. Num mercēs tantum vehuntur nāvibus? ... etiam hominēs nāvibus vehuntur

10. Quid facit is quī nāvigāre vult? ... adit nautam quī nāvem habet

11. Quandō tranquillum est mare? ... mare tranquillum est cum nūllus ventus flat

12. Quid est tempestās? ... tempestās est magnus ventus

13. Cūr nautae tempestātēs metuunt? ... ... quod tempestātēs mare turbant

14. Quid nautae in portū opperiuntur? ... ventum secundum opperiuntur


Index Cap. 16 Ecercitium 1 Cap. 16 Exercitium 3