Exempla:
verērī = timēre
verētur = timet, verentur = timent
verēns = timēns
1. In portū necesse est ventum opperīrī.
2. Nautae ventum secundum opperiuntur.
3. Mēdus, quī dominum sevērum verētur, ex Italiā in Graeciam proficīscī vult.
4. Ventō secundō nāvis ē portū ēgreditur.
5. Sōl oritur; Mēdus et Lȳdia sōlem orientem intuentur.
6. Mēdus laetātur quia cum amīcā suā proficīscitur.
7. Lȳdia Rōmā proficīscēns laetārī nōn potest; dē oculīs eius lacrimae lābuntur.
8. Mēdus amīcam suam trīstem complectitur atque cōnsōlātur.
9. Quīntus oculīs clausīs cultrum medicī opperītur.
10. Parentēs fīlium vīvere laetantur.
11. Ovēs pāstōrem suum sequuntur; canis ovēs sequitur.
12. Omnēs nautae Neptūnum, deum maris, verentur.
13. Oculī hūmānī sōlem intuērī nōn possunt.