1. Puppis est pars nāvis posterior.
2. Illīc sedet gubernātor, is est nauta quī nāvem gubernat.
3. Oriēns est ea pars caelī unde sōl hōrā prīmā oritur.
4. Occidēns est ea caelī pars quō sōl hōrā duodecimā occidit.
5. Oriēns et occidēns partēs caelī contrāriae sunt.
6. Ea caelī pars ubi sōl merīdiē stat appellātur 'merīdiēs'.
7. Pars contrāria dīcitur 'septentriōnēs' ā septem stēllīs quae semper in eā parte caelī stant.
8. Nautae ad occidentem nāvigantī merīdiēs ā sinistrā est, ā dextrā/dexterā septentriōnēs, oriēns ā tergō.
9. Ventō secundō atque caelō serēnō multae nāvēs simul [= ūnō tempore] ē portū ēgrediuntur.
10. Mēdus et Lȳdia nāvem cōnscendunt et ex Italiā proficīscuntur.
11. Lȳdia Mēdum in puppim ascendentem sequitur.
12. Lȳdia trīstis est, sed Mēdus laetātur [= gaudet] nec iam dominum verētur.
13. Mēdus faciem Lȳdiae intuētur [= spectat]: dē oculīs eius lacrimae lābuntur.
14. Mēdus amīcam suam complectitur eamque multīs verbīs cōnsōlātur.
15. Parvae rēs quae procul absunt oculīs cernī nōn possunt.