Ubi sedet gubernātor et quid agit? ... in puppī sedet et nāvem gubernat
Quid est puppis? ... puppis est pars nāvis posterior
Quae sunt quattuor partēs caelī? ... oriēns et occidēns, merīdiēs et septentriōnēs
Quae dīcitur ea caelī pars unde sōl oritur? ... oriēns dīcitur
Pars contrāria quae est? ... occidēns est pars contrāria
Unde Mēdus et Lȳdia nāvem cōnscendunt? ... ex portū Ōstiēnsī
Quō proficīscuntur? ... in Graeciam proficīscuntur
Cūr in Graeciam īre volunt? ... ... quod Graecia patria eōrum est
Quid sēcum ferunt in nāve? ... omnēs rēs suās sēcum ferunt
Quid Mēdus et Lȳdia ē nāve spectant? ... sōlem orientem spectant
Cūr hominēs in portū vix cernī possunt? ... ... quia procul absunt
Num trīstis est Mēdus? ... immō Mēdus laetātur
Cūr Lȳdia nōn laetātur? ... ... quod amīcās suās relinquit
Quōmodo Mēdus amīcam suam cōnsōlātur? ... Mēdus eam complectitur et verbīs cōnsōlātur
Quam in partem nāvigant? ... in merīdiem nāvigant