1. Quid magister ē sacculō suō prōmit? ... magister assem et dēnārium prōmit
2. Quot assēs est sēstertius et quot sēstertiī dēnārius? ... sēstertius est quattuor assēs et dēnārius quattuor sēstertiī
3. Quōmodo parvī discipulī computant? ... parvī discipulī digitīs computant
4. Cūr Titus magistrō interrogantī nōn statim respondet? ... ... quia difficile est quod interrogātur
5. Quid dīcit Sextus manum tollēns? ... Sextus dīcit 'sē respōnsum scīre'
6. Cūr incertum est respōnsum Titī? ... respōnsum eius incertum est quod difficile est quod interrogātur
7. Sextusne incertus est? ... is nōn incertus, sed certus est
8. Quid magister Sextō dat? ... magister Sextō assem dat
9. Estne largus magister Diodōrus? ... nōn largus est magister
10. Quārē puerī computāre discunt? ... ... quia necesse est computāre scīre
11. Cūr Mārcus decem assēs nōn habet? ... ... quod pater eius largus nōn est
12. Cūr magister Mārcum nihil docēre potest? ... ... quia piger est discipulus
13. Tūne pecūniam tuam partīris cum amīcīs? ... pecūniam meam nōn partior cum amīcīs