LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XVII

Exercitium 2

1. Discipulus est puer quī discit.

2. Quī discipulōs docet magister est.

3. Magister est vir doctus, quī multās rēs scit.

4. Discipulī sunt puerī indoctī, quī multās rēs nesciunt [= nōn sciunt].

5. Discipulus quī nihil discere vult piger est.

6. Sextus nec stultus nec piger est, sed prūdēns atque industrius.

7. Magister: 'Dīc numerōs ā decem ūsque ad centum!'

8. Quisque discipulus manum tollit, prīmum Sextus, deinde Titus, postrēmō Mārcus.

9. Titus numerōs dīcit ā X ad XXII, tum magister eum interpellat.

10. Titus decimum quemque numerum dīcit ā XX ad C: 'Vīgintī, trīgintā, quadrāgintā, quīnquāgintā, sexāgintā, septuāgintā, octōgintā, nōnāgintā,

centum.'

11. Sextus, quī numerōs ā C ad M dīcere iubētur, tot [= tam multōs] numerōs dīcere nōn vult.

12. Sextus centēsimum [C] quemque numerum tantum dīcit: 'Centum, ducentī, trecentī, quadringentī, quīngentī, sescentī/sexcentī, septingentī, octingentī, nōngentī, mīlle.'

13. Magister: 'Quot sunt quadrāgintā [XL] et decem?' Sextus: 'Quīnquāgintā [L].' Mārcus: 'Sexāgintā.'

14. Quod Sextus respondet rēctum est.

15. Respōnsum Mārcī nōn rēctum, sed prāvum est.

16. Sextus rēctē respondet; Mārcus prāvē respondet.


Index Cap. 17 Ecercitium 1 Cap. 17 Exercitium 3