LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XVII

Exercitium 6

1. Magister Sextum laudat: 'Bonus es discipulus, Sexte. Semper rēctē, numquam prāvē respondēs.'

2. Mārcus nōn laudātur, sed reprehenditur.

3. Quod magister interrogat nōn difficile, sed facile est.

4. Mārcus vērō semper prāvē respondet, quamquam facile est quod interrogātur; neque enim cōgitat antequam respondet.

5. Mārcus: 'Quod ego interrogor nimis difficile est, neque aliī discipulī tam saepe interrogantur quam ego.'

6. XXX et VIII sunt duodēquadrāgintā, XXX et IX ūndēquadrāgintā.


Index Cap. 17 Ecercitium 5 Cap. 17 Exercitium 7