1. Magister litterās Mārcī cum litterīs Titī comparat.
2. Quālēs sunt litterae eōrum? Aequē turpēs [= foedae] sunt.
3. Tālēs litterae vix legī possunt.
4. Id quod Mārcus parvā vōce dīcit ā magistrō exaudītur.
5. In tabulā Mārcī IV menda sunt, nam IV litterae dēsunt.
6. Magister litterās quae dēsunt addit; ita menda corrigit.
7. Tabulae operiuntur cērā, id est māteriā mollī quam apēs, bēstiolae [= parvae bēstiae] industriae, faciunt.
8. Cēra nōn est māteria dūra, sed mollis.
9. Ferrum est māteria dūra ex quā gladiī efficiuntur.
10. Sī cēra nimis dūra est, necesse est stilum premere.