LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XVIII

Exercitium 11

1. Quālēs sunt litterae Sextī? ... litterae Sextī pulchrae sunt

2. Cūr difficile est litterās Titī et Mārcī legere? ... ... quia litterae eōrum foedae sunt

3. Titusne pulchrius scrībit quam Mārcus? ... Titus neque pulchrius neque foedius scrībit quam Mārcus

4. Cūr facile est rēctius quam Mārcus scrībere? ... ... quod is prāvissimē scrībit

5. Cum quō discipulō sē comparat Titus? ... Titus sē comparat cum Mārcō

6. Uter sevērius reprehenditur, Titusne an Mārcus? ... Mārcus sevērius reprehenditur

7. Cūr Mārcus OMO ABET scrībit? ... ita scrībit quia ita dīcit

8. Quae littera in iīs vocābulīs deest? ... littera H deest in utrōque vocābulō

9. Quot menda sunt in sententiā Mārcī? ... quattuor menda in sententiā sunt

10. Quōmodo magister menda Mārcī corrigit? ... magister litterās quae dēsunt addit

11. Cūr tenuēs sunt līneae quās Mārcus scrībit? ... ... quod Mārcus nimis leviter scrībit

12. Quā māteriā tabulae operiuntur? ... tabulae cērā operiuntur

13. Quae animālia cēram faciunt? ... apēs sunt bēstiolae quae cēram faciunt

14. Cūr Mārcus aliam tabulam poscit? ... Mārcus dīcit 'cēram nimis dūram esse'

15. Quid est ferrum? ... ferrum est māteria dūra ex quā cultrī et gladiī efficiuntur


Index Cap. 18 Ecercitium 10 Cap. 18 Exercitium 12