1. Quotiēs Mārcus eandem litteram scrībit? ... Mārcus litteram H deciēs scrībit
2. Quotiēs scrībit tōtam sententiam? ... tōtam sententiam semel scrībit
3. Quid Titus in tabulā Mārcī animadvertit? ... Titus duās litterās deesse animadvertit
4. Cūr Titus nūllum verbum facit? ... ... quia Mārcus stilum in corpus eius premit
5. Quōmodo Mārcus vocābulum HOCVLOS corrigit? ... stilum vertit et litteram H dēlet
6. Semperne domī est pater Mārcī? ... pater eius saepe abest
7. Stilōne in cērā scrībit magister? ... magister nōn stilō in tabulā, sed calamō in chartā scrībit
8. Ubi papȳrus reperītur? ... papȳrus in Aegyptō reperītur
9. Ad quem magister epistulam scrībit? ... epistulam scrībit ad patrem Mārcī
10. Quid magister in epistulā suā scrībit? ... scrībit 'Mārcum discipulum improbum esse'
11. Quid magister poscit ā discipulīs? ... magister mercēdem poscit
12. Quid est mercēs? ... mercēs est pecūnia quam magister ā patribus discipulōrum accipit
13. Quandō discipulī mercēdem afferre solent? ... kalendīs cuiusque mēnsis
14. Quid magister addit antequam epistulam signat? ... addit 'Mārcum mercēdem ad diem nōn afferre'