1. Quot sunt litterae Latīnae? ... litterae Latīnae sunt vīgintī trēs
2. Quot sunt vōcālēs et quot cōnsonantēs? ... sex sunt vōcālēs, septendecim cōnsonantēs
3. Estne B vōcālis an cōnsonāns? ... littera B cōnsonāns est
4. Suntne vōcālēs an cōnsonantēs litterae E et O? ... litterae E et O vōcālēs sunt
5. In quibus vocābulīs reperiuntur litterae Y et Z? ... Y et Z in vocābulīs Graecīs reperiuntur
6. Quid est zephyrus? ... zephyrus est ventus quī ab occidente flat
7. Num K littera frequēns est in linguā Latīnā? ... K littera rāra est in linguā Latīnā
8. Quid est 'Kaesō'? ... 'Kaesō' est praenōmen rārissimum.
9. In vocābulō 'familia' quot litterae et quot syllabae sunt? ... in vocābulō 'familia' septem litterae et quattuor syllabae sunt
10. Utrum vocābulum rārius est 'dominus' an 'erus'? ... 'erus' est vocābulum multō rārius quam 'dominus'
11. Quōs librōs magister legere potest? ... magister et librōs Latīnōs et Graecōs legere potest
12. Quōmodo parvus discipulus legit? ... parvus discipulus quamque litteram cuiusque vocābulī legit
13. Quid scrībunt discipulī? ... scrībunt id quod magister dictat
14. Omnēsne discipulī rēctē scrībunt? ... Sextus tantum rēctē scrībit