1. Amorne coniugum tempore minuitur? ... amor eōrum tempore nōn minuitur
2. Quid Aemilia dīcit? ... dīcit 'amōrem suum hodiē māiōrem esse quam tunc'
3. Cūr rīdet Iūlius? ... Iūlius rīdet quia tunc Aemilia eum nōn amābat
4. Cūr Crassus amōre Aemiliae dignus nōn erat? ... ... quia Aemiliam, virginem pauperem, nōn amābat
5. Cūr Aemilia hodiē fēmina beāta est? ... ... quod cum bonō marītō in vīllā magnificā habitat
6. Quibus rēbus Aemilia cotīdiē dēlectātur? ... cotīdiē dēlectātur pulchrō peristȳlō, columnīs, signīs, flōribus
7. Quōmodo Iūlius pulchritūdinem Aemiliae laudat? ... Iūlius dīcit 'uxōrem suam prope tam pulchram esse quam Venerem'
8. Cūr Aemilia signum Veneris aspicit? ... Aemilia sē cum Venere comparat
9. Estne Aemilia tam gracilis quam Venus? ... hodiē Aemilia minus gracilis est quam Venus
10. Cūr Aemilia Iūlium virum stultum vocat? ... ... quia Iūlius nōn intellegit uxōrem suam novum īnfantem exspectāre