1. Aemilia uxor Iūliī est; Iūlius marītus Aemiliae est.
2. Marītus et uxor sub eōdem tēctō habitant.
3. Inter altās columnās, quae tēctum sustinent, tria signa stant.
4. Iūnō, coniūnx/coniux [= uxor] Iovis, est dea mātrōnārum.
5. Venus dea amōris ac pulchritūdinis est, neque ūlla alia dea pulchrior est quam illa; pulchritūdō Veneris ab omnibus laudātur.
6. Venus et Cupīdō ab amantibus invocantur.
7. Ante decem annōs Aemilia nōn mātrōna, sed virgō erat, quae apud parentēs suōs in domō Rōmānā habitābat.
8. Tunc Iūlius adulēscēns vigintī duōrum annōrum erat.
9. Iuppiter 'Optimus Māximus' vocātur [= appellātur].
10. In Capitōliō est templum Iovis Optimī Māximī.
11. In Palātiō sunt domūs magnificae [= magnae et pulchrae].
12. In forum Rōmānum multī hominēs conveniunt.